HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT XII: Quod Hebron data est Caleb

#Jos. XIV

Accessit autem Caleb filius Jephone ad Josue coram omni populo, et ait: Nosti quae locutus sit Dominus de me, et de te ad Moysen, et quod juravit mihi Moyses in reditu ab exploratione dicens: Terra quam calcaverit pes tuus erit possessio tua in aeternum. Pollicitusque est mihi Dominus terram, in qua invenimus Enacim, te audiente. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum hoc, et hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens, ut eo tempore valebam. Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Ebron in possessionem, et quievit terra a praeliis.